Quae res aguntur

Loci

Qualis est locus, quo bene vivamus? Quos locos fugimus?

In urbe vel ruri melius vivitur? Multis in urbibus consideratur, quo modo ubi quo pretio habitandum sit, ubi ea, quae ad victum suppeditent, paranda sint, quo modo alio loco alium in locum moveri praestet – et cetera.

verba:

amoenus: angenehm, zum Wohlfühlen; convertere: verwandeln; idoneus: geeignet; spatium: Abstand; restis, is, f.: Seil, Strick; inicere, icio, ieci, iectum: anbringen; lectulum: Ruhelager, Bett; pendere: hängen; figere: befestigen; sufficere: ausreichen; egregius: hervorragend; occasio: Gelegenheit

 

Animum intendas in: Superlativbildung bei Adjektiven auf -lis; doppelter Dativ

 

Loci amoeni

Facillime interdum urbem, in qua habitas, in locum amoenum convertere potes. Duo arbores idoneo spatio sitae, in quibus restibus iniectis lectulum pendens figis, sufficiunt, ut ad legendum, dormiendum, audiendum portum otii egregrium habeas.

Multis in urbibus varia iucunda instituta sunt, quae cum occasionem colloquendi, movendi, gaudendi praebeant, hominibus et gaudio et saluti esse intenduntur.

 

Ut bene vel beate vivas, si nihil aliud, ut vivus sis, certe necesse est. His temporibus Ucrainici, postquam a.d. VI. Kal. Mart. exercitus Russici patriam eorum aggressi sunt, maximo in discrimine sunt. In dies plus hominum fugae se mandant...

“One Central Park” insula in praedio iuxta Broadway sito, ubi multos annos nonnullis in aedificiis cervisia coquebatur et ad commercium praeparabatur, collocata est. Magna parte aedificiorum veterum diruta vicus novus oriri potuit, cum aedes variae exstructae atque viridibus auctae sunt...

Imagines: Forum Romanum: Ville Miettinen, Forum Romanum, BY-NC, https://flic.kr/p/Ga6X7; Begrüntes Haus: Sardaka, One Central, Broadway, Sydney, BY-NC-SA; https://commons.wikimedia.org/wiki/File:(1)Central_building_Broadway_Sydney-1.jpg; Streetpiano: Dave Gunn, The Piano, BY-NC, https://flic.kr/p/do3kcd; Straßenbegrünung: Sebastiankauer, Guerilla Gardening, BY, https://flic.kr/p/26wANz3; Weg: David Berkowitz, High Line Park NYC – Manhattan – New York, BY; https://flic.kr/p/a2rxv5; Hängematte: pcmhatre, Hammock Paparazzi, BY-NC-SA, https://flic.kr/p/jE2fbs

Tempora mutantur...

Cerae: varia memorabilia paucis verbis perscripta

Imaginista

Die Welt im Wandel – auf Latein

Urheberrechte

Creative Commons – M. Dierig – einige Rechte vorbehalten – vgl. Impressum