Hoc enim est proprium oratoris, quod saepe iam dixi, oratio gravis et ornata et hominum sensibus ac mentibus accomodata.  (Cicero, De Oratore, I, 54)

Oratio

Quid pro quo qua oratione scriptum est?

Haec, quae in hac pagina offeruntur, pro eis facta sunt, qui studeant, ut vel melius vel citius Latine scripta in linguam Germanam aut aliam in linguam transferant, aut qui voluptatis causa Latine legere in animo habeant. Ea de re eundem modum loquendi scribendique eligam (quam optime potero), quem Cicero. Cuius modus scribendi vulgo egregius putatur et in scholis docetur. Tamen verba, quae antiqui auctores usi non sunt, his paginis invenies, quia aliter de hodiernis loqui non possumus.

De verbis recentis Latinitatis

Si quis Latine de praesentibus rebus scribit, etiam verbis temporibus antiquis non solitis uti debet.

Partem eorum verborum hodiernis temporibus creatorum ex pagina nomine „Latinitas“ (quod est opus fundatum in Civitate Vaticana), partem ex Latina pagina Vicipaediae, partem ex Nuntiis Latinis a “Radiophonica Finnica Generali” editis sumpsi.

Non omnibus in causis verba omnino idonea creata aut optime composita videntur. Interdum ne Latina quidem sunt. Exempli causa „sophophonum“ (pro smartphone) nomino, quod verbum duobus verbis Graecis compositum est. Fortasse ea de causa hoc modo creatum est, quod linguis multis verbum „phone“ vel „Telefon“ iam diu usitatum est.

Huius modi auxilia multis in paginis tibi offeruntur.

verba:

eligere: wählen; vulgo: allgemein; hodiernus: heutig, aktuell; solitus: üblich, gebräuchlich; idoneus: geeignet, passend; usitatus: gebräuchlich, üblich

Animum attendas in:

quam + Superl.: möglichst  

Adverbien in Komparativ und Superlativ

konjunktivische Relativsätze (Nebensinn!)

Vide magistrum grammatica explicantem: → TuTuba

ImaginesTintenfisch: M. Dierig, antikes Mosaik; BY-NC-SA; Inschrift: Rabiem22, Latin Writing on the Wall, BY, https://flic.kr/p/bVkgCt

Imaginista

Die Welt im Wandel – auf Latein

Urheberrechte

Creative Commons – M. Dierig – einige Rechte vorbehalten – vgl. Impressum