Aedium utilitas atque venustas

Aedificium bonum non solum firmum, sed etiam utile atque venustum esse solet. Iam Vitruvius architectus tres condiciones bonae aedicifationis nominavit firmitatem, utilitatem, venustatem, sine quibus non ullum opus bonum aedificari posset (vide Vitruvium, De Architectura Liber I, Caput Tertium, 2). Architectus iste iam explicavit, quo modo homines in aedificando natura uterentur, quam cum ipsam offerrent vel imitarentur. Hoc aedificio “One Central Park” sata et arbusta, quae et in aedibus crescunt et muros externos usque ad domum superiorem cingunt, aer melius reddunt aspectumque iucundum praebent.

Praeterea speculis summis in aedibus positis lux solis in regiones opacas reflectitur, ut inferiora quoque tabulata illuminentur. Is apparatus Anglice vel potius Graece “Heliostat” appellatus est.

verba:

venustas, atis, f.: Schönheit, venustus:  attraktiv, ästhetisch ansprechend, opus, eris, n.: Werk (auch Bauwerk), sata et arbusta: Pflanzen, domus superior: der obere Teil des Hauses, cingere: umgeben, meliorem/melius reddere: verbessern, speculum: Spiegel, summis in aedibus: ganz oben am Gebäude, opacus: schattig, tabulatum: Geschoss, Etage 

Animum intendas in:

relativische Verschränkung: natura…, quam cum…

Quid de aqua, calefactione, refrigeratione, vi electrica?

Magnum aedificium pristinae fabricae cervisiae relictum est, ut novis cum veteribus aedibus coniunctis locus singularis machinas reciperet, quae calorem, frigus, vim electricam ad usum hoc in vico habitantium laborantiumque facerent. Ratio, qua machinae constructae et compositae sunt, bonum exemplum est, quo modo hominum sumptus cottidiani prudenter parceque suppeditentur.

Aliter quam in Germania alio loco refrigeratio maiora impendia facit calefactione. Qua de causa propositum tria effecta coniungendi argutum esse videtur; frigus, calor, vis electrica.

Aqua, i.e. pluvia quoque, magna cum diligentia sumitur, cum et quam parcissime consumitur et quam maxime recolligitur, ut iterum ad usum conferatur.

verba:

calefactio, onis, f.: Heizung, refrigeratio, onis, f.: Kühlung, *vis electrica: Elektrizität, pristinus: ehemalig, * fabrica cervisiae: Bierbrauerei, calor, oris, m.: Wärme, frigus, oris, n.: Kälte, cingere: umgeben, sumptus, us, m.: Verbrauch, suppeditare: zur Verfügung stellen, beschaffen, diligentia: Achtsamkeit, Wirtschaftlichkeit, parcus: sparsam, impendium: Aufwand, (Un-)Kosten, propositum: Plan, Vorhaben, argutus: klug, aqua pluvia: Regenwasser, parsimonia: Sparsamkeit

*nicht klassisch

Animum intendas in:

Ablativus comparationis,

quam + Superlativ: möglichst

"One Central Park” in Sydney situm

Exemplum habitationis bonae?

“One Central Park” insula in praedio iuxta Broadway sito, ubi multos annos nonnullis in aedificiis cervisia coquebatur et ad commercium praeparabatur, collocata est. Magna parte aedificiorum veterum diruta vicus novus oriri potuit, cum aedes variae exstructae atque viridibus auctae sunt. Aedificatio huius vici multis, qui urbes ad bene vivendum idoneas machinantur, exemplo est, quod pertinet ad modum, quo aedificata est, et quod pertinet ad rationem, qua unumquidque faciendum decretum est. Multis de rebus certabatur, sed magna cum diligentia atque patientia profligatae et ad exitum adductae sunt quaestiones. Magna pars eorum, qui in his tectis moliendis occupati erant, maximam operam dabant, ut rationibus uniuscuiusque, qui hunc locum possideret, inhabitaret, otii aut negotii causa visitaret, finitimum haberet, consulerent et commoda quam plurimorum eius rei participum tuerentur.

Cum architecti huius operis valde laudati complura praemia acceperunt, tum opus ipsum variis honoribus ornatum est – inter alia praemium a “Green Building Council of Australia” propositum ei tributum est.

verba:

insula: Wohnblock, praedium: Grundstück, cervisia: Bier, coquere: hier: brauen, diruere, diruo, dirui, dirutum: ab-, einreißen, vicus: Stadtviertel, machinari: planen, ersinnen, profligare: entscheiden, zu Ende bringen, tecta, moliri: Gebäude bauen, operam dare: sich Mühe geben, rationibus consulere: Interessen berücksichtigen, praemium proponere: einen Preis aussetzen/verleihen

Animum intendas in:

Constructio ad sensum: magna pars eorum… consulerent – Subjekt gramm. Sing., aber dem Sinn nach Plural

verba:

calefactio, onis, f.: Heizung, refrigeratio, onis, f.: Kühlung, *vis electrica: Elektrizität, pristinus: ehemalig, * fabrica cervisiae: Bierbrauerei, calor, oris, m.: Wärme, frigus, oris, n.: Kälte, cingere: umgeben, sumptus, us, m.: Verbrauch, suppeditare: zur Verfügung stellen, beschaffen, diligentia: Achtsamkeit, Wirtschaftlichkeit, parcus: sparsam, impendium: Aufwand, (Un-)Kosten, propositum: Plan, Vorhaben, argutus: klug, aqua pluvia: Regenwasser, parsimonia: Sparsamkeit

*nicht klassisch

Animum intendas in:

Ablativus comparationis,

quam + Superlativ: möglichst

Gubernaculum

Quae res aguntur
Ad ceras!

Cognitione digna:

Locus: 28 Broadway, Chippendale, Sydney

Architecti: Foster and Partners, Ateliers Jean Nouvel, PTW Architects

Possessor: Frasers Property Group

Pagina:  www.centralparksydney.com...

Imagines: Gebäude: Sardaka, One Central Park, Broadway, Sydney,  BY-NC-SA,  https://commons.wikimedia.org/wiki/File%3A(1)Central_building_Broadway_Sydney-1.jpg; Graphik: M. Dierig, eig. Graphik, Tria genera effectorum bzw. Trigeneration-System, i.e. Kraft-Wärme-Kälte-Kopplung, BY-NC-SA; Blog: Javier Dominguez Ferreiro, blog, BY-NC-SA, https://flic.kr/p/a7L9s2

Cognitione digna:

Locus: 28 Broadway, Chippendale, Sydney

Architecti: Foster and Partners, Ateliers Jean Nouvel, PTW Architects

Possessor: Frasers Property Group

Pagina:  www.centralparksydney.com...

Imagines: Gebäude: Sardaka, One Central Park, Broadway, Sydney,  BY-NC-SA,  https://commons.wikimedia.org/wiki/File%3A(1)Central_building_Broadway_Sydney-1.jpg; Graphik: M. Dierig, eig. Graphik, Tria genera effectorum bzw. Trigeneration-System, i.e. Kraft-Wärme-Kälte-Kopplung, BY-NC-SA; Blog: Javier Dominguez Ferreiro, blog, BY-NC-SA, https://flic.kr/p/a7L9s2