Quae res aguntur

Fines

Variae sunt res, quae bene vivendi causa appetuntur:  gloria, libertas, valetudo, divitiae, potentia…

 

Amicitia

Aristoteles, qui permulta de iustitia disseruisset, tamen aliam virtutem maioris aestimavit: amicitiam (Graecis litteris φιλíα, dic „philia“), i.e. varias cum aliis hominibus comiter agendi rationes. Rei publicae non solum iustitia, sed etiam benevolentia hominum opus est, ut huic philosopho persuasum fuit. Putavit enim amicitiam discordia repulsa efficere, ut concordia cresceret, minuerentur vis, lites, bella. Philosophus in re publica quam optima quaerenda desideravit, ne homo homini esset alienus, sed socius vel amicus.

Divitiae

Pluribus in dies rebus nobis opus est? Tune scis, quid tibi ad bene vivendum necesse sit?

Iustitia

„Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. 1. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. 2. Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.“ (Digesta 1,1,10)

Plus de iustitia…

Marcus Aurelius eum, qui iniuste ageret, contra deos agere dixit. Naturam homines ratione affectos ita finxisse, ut alius alio usui esset et alius alium adiuvaret – non ut alius alii noceret. Haec fere lingua Graeca invenies in Marci Aurelii libris ad se ipsum (Τὰ εἰς ἑαυτόν Ta eis heautón), IX,1,1

Gloria

Sallustius de gloria

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. (Sallustius, Catilina 1,1-4)

verba:

pronus: vorn übergebeugt; niti: sich anstrengen; venter, tris, m.: Bauch, Körper; oboedire: gehorchen;  belua: Tier; fluxus: vergänglich

Animum attendas in:

Archaismen, z.B. omnis statt omnes; maxume statt maxime

Valetudo

Quis non studet, ut valeat sitque salvus? Si quis aegrotus est, ut quam minime doloribus vexetur vel morbo coerceatur, operam dare solet. Ac pestilentiam illam, qua longe opprimebamur, iam minus vehementer timemus. Non iam imprimis ora tegere in animo habemus, ut valetudinem nostram servemus. Multis modis morbos arcemus petimusque valetudinem.

Vita longa

Numerus hominum aetate longissime provectorum crescit. Pars eorum quoque, qui plus centum annos vivunt, augetur. Quod pertinet ad Rem Publicam Foederalem Germanicam, puellae anno MMXVII natae se plus XCII annos, pueri plus LXXXVII annos victuros esse expectare possunt. Sed quid est illud „senescere“? Quomodo corpus mutatur, cum tempus fugit?  Nondum omnino explicari potest, quid fit, dum aetate provehimur.

Seneca de vita

“Quae, ut scis, non semper retinenda est, non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivet, quantum debet, non quantum potest. (5) Videbit, ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper, qualis vita, non quanta sit.” (Epist. ad Lucilium LXX, 4f.)

Iudicium

Potesne dicere, quid velis? Aut quae sint vera, quae falsa, quae gravia, quae vana?

“Actio recta non erit nisi recta fuerit voluntas; ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit; ab hoc enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit exegerit, nisi res ad verum redegerit.” (Seneca, Epist. ad Luc. XCI, 57) 

Stoicorum opinione iudicio nobis opus est, ut res neglegendas cognoscamus. Quas res a Stoicis Graeca lingua “adiaphora” (ἀδιάφορα) nominantur, i.e. “indifferentia”: neque bona neque mala.

Verba hominum clarorum vel minus notorum.

"Quamcumque viam ingressus es, erras, nisi certum finem petis."

Quis haec fere verba fecit?

Non ita est.

Non ita est.

Recte!

Orbis terrarum salus

Orbis terrarum locus est, ubi habitare solemus. Iam scientiae investigatores inquirunt, aliisne in planetis vel in luna nostra habitare possimus. Nam terra est et ubera et finita. Magnas copias rerum ad vivendum necessariarum (et non necessariarum) praebet, quas inter nos partiri necesse est. Neque materias in terra conditas in aeternum effodere possumus, neque in agris ad infinitum colentur fruges.

verba:

habitare: wohnen, sich aufhalten, zu Hause sein; investigator, oris, m.: Forscher; partiri: aufteilen; effodere: ausgraben; ad infinitum: unbegrenzt

Climatis cura

Magnae multitudini hominum cura climatis cordi est. Calefactio orbis terrarum, quam non facile repellere possumus, negari non iam potest.

Varietas generum

Quis in orbe terrarum elephantibus, avibus, apibus carente vivere vult aut potest…

Sustinendorum cura

Ut quidquid moliamur permanere possit, diversae rationes nobis respiciendae sunt: Quomodo afficientur opes, quomodo homines, quomodo terra?

Doctrina trium columnarum quaedam docet nullam earum neglegendam esse, ut res, quamcumque agas, permanere possit (vel verbis Anglicis: ut sit “sustainable”, quod videas mediis in ellipsis).

Verbum Latinum, quod Anglicum “sustainable” vel Germanicum “nachhaltig” bene designare possit, deest.

Nationes Unitae

Imagines: Pfeile: Bryan Jones, Decisions, BY-NC-ND; https://flic.kr/p/WVmCob; Mädchen: M43rds, Friendship, BY-NC, https://flic.kr/p/be9s3a;  Kuh: Maik Meid, Kuh IV, BY-ND, https://flic.kr/p/8g1k8S; Alter Mann: Deraman Uskratzt, Old man, BY-NC, https://flic.kr/p/nxKng7; Menschen mit Einkaufstaschen: Zürich Tourismus, Shopping Zurich / Zürich Trends Quarters, BY-NC-SA, https://flic.kr/p/8S4Way; Meditierender: Sammy-Sander; frei verwendbar unter Pixabay-Bedingungen; https://pixabay.com/de/photos/m%C3%A4nnlich-meditieren-meditation-5922911/Denker: Japanexperterna.se, The Thinker 2, BY-SA, https://flic.kr/p/rcSQAc; Transparent: Fibonacci Blue, Climate justice now, BY, https://flic.kr/p/NoK15LWeltkugel: Bark, Earth, BY, https://flic.kr/p/86GqrJ; Nachhaltigkeitsgraphik: eigene Graphik, gemeinfrei;   Sustainable development goals der UN, gemeinfrei; Black Lives Matter: Tom Hilton, Black Lives matter, BY, https://commons.wikimedia.org/w/index.php?curid=55414163;  

Tempora mutantur...

Cerae: varia memorabilia paucis verbis perscripta

Imaginista

Die Welt im Wandel – auf Latein

Urheberrechte

Creative Commons – M. Dierig – einige Rechte vorbehalten – vgl. Impressum