Quae res aguntur

Rationes

Quidquid agis, prudenter agas et respice finem! (Gesta Romanorum)

Vita cottidiana

Habitamus, vestes induimus, cenamus, commovemur, variis modis delectamur, multa et varia agimus. Quae quomodo agamus, magni momenti est. Nonnumquam vitae rationes quibusdam in rebus mutare praestat.

Vita activa

Cum orbem terrarum meliorem reddere in animo habeant, alii animalia protegenda, alii terram servandam curant, alii hominibus, qui miseria vel inopia opprimuntur, quin etiam iuribus hominis privantur, adsunt. Vitia, incommoda, iniurias, quae eorum opinione vitae bonae obstant, oppugnantes multis modis efficere conantur, ut impedimentis sublatis vitam beatiorem vivere liceat.

verba:

reddere + Akk.: zu etwas machen; protegere: schützen; opprimere: bedrängen; conari: versuchen; impedimentum: Hindernis; tollere, tollo, sustuli, sublatum: beseitigen, aufheben

Animum attendas in:

curare + Gerundivum: sich um etwas kümmern, für etwas sorgen 

Magis de Ablativo absoluto hic invenies:

Apud TuTuba magister electronicus quidam te docebit.

Communicare

Cum multis et variis modis homines atque cetera animalia communicare possint, tamen, ut bene communicemus, non est facile factu. Quo modo communicandum est, ut iuste conversemur?

Si – quacumque re – bene iudicandi causa opiniones hominum respicere intenditur, primum, quid unusquisque sentiat, auscultari opportet.

„Audiatur et altera pars,“ est sententia, quam ut sequerentur, iudices Romani (et posteriores) admoniti sunt. Confer Senecam: „Qui statuit aliquid parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit.“ (Sen. Med. 199-200) Quae sententia certe non solum in iudiciis adhibenda est.

Sunt, qui putent convictum et societatem hominum praecipue ratione communicandi destinari.

Discere

Non scholae, sed vitae discimus. Re vera? Mea opinione rogare debemus, quid ea, quae discenda offeruntur, ad bene vivendum afferant. Multa discimus atque docemus, cum ea discere atque docere soleamus. Quem ad finem? Omni vi niti decet, ut perspiciamus, quae res dignae sunt, quas percipiamus.

Totam vitam discere possumus. In cerebris investigandis medici paulo ante multa et nova experti sunt. Investigatores valde stupuerunt, quod cerebrum multo flexibilius se praebuit, quam diu putaverant. Re vera cerebrum tota vita reformari potest. Totam vitam igitur nova discere possumus – novissimas quoque rationes bene vivendi.

verba:

niti: sich bemühen; percipere: lernen, begreifen; cerebrum: Gehirn; experiri: herausfinden; stupere: staunen

Animum attendas in:

dignus, a, um + Relativsatz im Konj.: wert/würdig, dass

Gerundivum statt Gerundium mit Objekt: in cerebris investigandis übersetze wie in cerebra investigando

Rebus uti

Multum interest, quomodo ea, quibus nobis opus est, fabricemur: Quibus materiis, a quibus hominibus, quibus condicionibus. Multum quoque interest, quam diu vel quotiens rebus utamur. Quid de rebus consumptis? In dies plures homines operam dant, ut res longius in usu habeant: Rebus sapienter uti, non intemperanter abuti in animo habent.

Quae merces quo pretio venduntur? Quas res non merces putare praestat? Valetudinem, doctrinam, habitationem? Respiciamus quoque partem “rerum”, quibus utimur, animalia esse.

verba:

multum interest: es macht einen großen Unterschied, es ist durchaus wichtig, quotiens: wie oft; intemperanter: maßlos; merx, cis, f.: Ware

Animum attendas in:

versch. Ablativfunktionen

Publice agere

Exempli causa animum in clima intendamus: Toto in orbe terrarum his diebus homines magno studio postulant, ut ei, qui in re publica multum valent, videant, ne clima plus detrimenti capiat. Idem alios cives de curis suis certiores facere vel vias salutis ostendere in animo habent.

Vide hanc paginam: dies Veneris pro rebus futuris acti!

verba:

multum valere: Macht haben; detrimentum: Schaden; alqm certiorem facere de: jemanden informieren über

Vide quoque avias, quae contra dextram in viis sunt.

Se potentem praestare

Clarissimus Indorum unumquemque civem adhortatus est, ut ipse esset commutatio, quam rebus exoptaret. Si tu quoque unumquemque potentem putas, certe rationes idoneas, quibus res meliores reddas, invenies.

Verba hominum clarorum vel minus notorum

"Difficultas non eisdem rationibus, quibus orta est, superatur."

Quis haec fere verba fecit?

Non ita est.

Non ita est.

Non ita est.

Novissima addita

"Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. 1. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. 2. Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia." (Digesta 1,1,10)

Imagines: Mindmap: Austin Kleon, Mindmap of in Defense of Food by Michael Pollen, BY-NC.ND, https://flic.kr/p/4s5YGN, Häuser: M. Dierig, Häuser in Rotterdam, BY-NC-SA, Burger: Miikka H 159, Veggie burger, BY-SA, https://flic.kr/p/4VNK5L; Radfahrerin: Jens Rost: 1,5  bicyclist, BY-SA, https://flic.kr/p/9qqYHf; Reuse-Lampe: HomeSpot HQ, paint can chandelier, BY, https://flic.kr/p/gnmbBw; Bus: Vic15, bus, BY, https://flic.kr/p/5T64jJ; Sascha Kohlmann, Man with Headphones, BY-SA, https://flic.kr/p/of9sHy; Act now: Marco Verch, Children demand „ACT NOW“ at United for climate global movement march in Cologne Germany, BY, https://flic.kr/p/2hi8hHj; Seeelefanten: M. Dierig, Seeelefanten in Kalifornien, BY-NC-SA; Klassenzimmer: Tom Woodward, (ohne Titel), BY-SA, https://flic.kr/p/oFt77W; Reuse Kamera: andriuXphoto, Reuse, BY-SA, https://flic.kr/p/7JCyw7; Klimastreik: Compact, Schulstreik_für_den_Klimaschutz_19-01-25-3, BY-SA; https://flic.kr/p/2d2fnXD; Omas gegen Rechts: campact, Klimastreik_München_20230915_-80204; BY-NC, https://flic.kr/p/2p3biQN; Gandhi-Shirt: Akshay Shah, Day 17-365 – The Rockstar, BY-NC, https://flic.kr/p/7wfMxTPfeile: Bryan Jones, Decisions, BY-NC-ND; https://flic.kr/p/WVmCob; Bild(er) zu Novissima addita: siehe in den Beiträgen

Tempora mutantur...

Cerae: varia memorabilia paucis verbis perscripta

Imaginista

Die Welt im Wandel – auf Latein

Urheberrechte

Creative Commons – M. Dierig – einige Rechte vorbehalten – vgl. Impressum