Quae res aguntur

Homines

Quis bene vivere non vult? Sed quid faciamus, ut vitam beatam agamus? Alii vitam activam, alii vitam contemplativam preferunt. Quid de te?

Quae res aguntur

Homines

Quis bene vivere non vult? Sed quid faciamus, ut vitam beatam agamus? Alii vitam activam, alii vitam contemplativam preferunt. Quid de te?

Homines omnibus temporibus experiri voluerunt, quo modo beati vivere possent. Philosophi sententias varias iam aperuerunt. Et multi homines de vita cogitantes, etiamsi se non “philosophos” appellant, idem fecerunt et faciunt. Philosophia, religio, humani animi investigatio, ars, rerum publicarum scientia, aliae disciplinae magnam operam dant, ut cognoscant, quid vitam bonam efficiat. Alius aliud respondet. At sunt quoque res, quibus omnes consentiant.

Lucius Annaeus Seneca

Philosophi

Multi philosophi antiqui pro certo habuerunt omnes homines studere, ut vitam beatam agerent. Quam assequi possent, cum aequo animo bene viverent. Hunc affectum animi Graeci „eudaimoniam“ vocant (litteris Graecis εὐδαιμονία). Socrates exemplum hominis in „eudaimonia“ viventis habetur. Scio me nihil scire – Id Socratis certe tibi notum est. Tamen philosophus ille se haudquaquam ignarum esse putavisse videtur.

verba:

assequi: erreichen; affectus animi: Gemütszustand, Geisteshaltung…; id + Gen.: dieser Spruch/dieses Zitat von; haudquaquam: keineswegs

Olympe de Gouges

Homines, qui in re publica versantur

Temporibus antiquis Cicero ad rem publicam accessit, cum et cursu honorum percurso consul fuit et multis in libris de re publica bene regenda disseruit. Itaque non solum libri, sed etiam vita eius ipsa nos docet, qualem rem publicam hominibus usui esse putaverit. Iam prius Aristoteles Platoque rogaverunt, quae esset optima forma rei publicae.

Alii se rei publicae gerendae rationi dederunt, alii ipsi magistratus obtinuerunt, alii sine ullo magistratu res gesserunt.

verba:

in re publica versari: politisch tätig sein (homo, qui… = Politiker); cursum honorum percurrere: die Ämterlaufbahn durchlaufen; disserere, -sero, -serui, -sertum: erörtern

Animum intendas in: Gerundiv statt Gerundium mit Objekt (de re publica bene regenda, übersetze wie: de regendo rem publicam; rei publicae gerendae ratio, übersetze wie: rem publicam gerendi ratio)

Siegmund Freud

Humani animi investigatores

Undevicesimo saeculo scientia nova orta est „psychologia“, quae animos hominum aliter quam prioribus temporibus investigabat hominibus ignota quoque respiciens, ut mores uniuscuiusque enodarentur atque explicarentur. 

Sed iam ab antiquissimis temporibus animus hominum consideratus est, ut affectus habitusque hominum intellegerentur. Iam Plato doctrinam, quibus partibus animus compositus esset, elaboravit, quam multis saeculis post excepit Freud quidam.

verba:

animi investigator: Psychologe; enodare: entknoten, entwirren; excipere, -cipio, -cepi, -ceptum: übernehmen, aufgreifen

Verba hominum clarorum vel minus notorum

"Homo sum, humani nihil a me alienum puto."

Quis haec fere verba fecit?

Non ita est.

Non ita est.

Non ita est.

Recte!

Vide! - Tu ipse

Quisquis es – certe magni pretii est quaerere, quid vel quis sit “ipse” ille, verane sint omnia illa, quae de te ipso cogites. Est sententia Graecorum antiquorum: Nosce te ipsum (Γνῶθι σεαυτόν)! Qua sententia verbis Graecis templum Apollinis Delphis situm inscriptum est. Antiquis temporibus Apollo ipse auctor fuisse putabatur.

Quid est hominis?

Certe multa et varia verba homini apposita, quae non solum Lingua Latina in usu sunt, tibi nota sunt: homo sapiens, homo erectus, homo novus, homo ludens, homo homini lupus, homo oeconomicus, homo empathicus, homo faber, homo deus.

verba:

ludere: spielen; faber: Handwerker

Bestiae

Bestiae multo longius hoc in mundo vivunt hominibus. Natura permultas et varias rationes peperit, quibus rationibus animalia vitam agerent. Aliud aliam habet formam, aliter alitur, alio loco vivit, alio modo prolem gignit. Bestiae non diu deliberare videntur, quid sibi necesse sit et quo modo adipiscantur. Omnia ad vivendum necessaria sumere vel sibi parare solent, dummodo fieri possit. Re vera carpere diem videntur.

verba:

parere, pario, peperi, partum: hervorbringen; alere, alo, alui, altum: ernähren; proles, is, f.: Nachkommenschaft; adipisci, adipiscor, adeptus sum: erlangen

Animum attendas in: ablativi comparationis, mensurae, modi; verba “nd” composita

Novissima addita

Quid homines ipsi ad vitam beatam afferunt? Quicumque sive philosophus, sive humani animi investigator, sive in re publica versatus, sive privatus homines beatiores reddere in animo habet, efficere studet, ut eos curis, timore, sollicitationibus liberet, quibus impediantur, ne vita...

Imagines: Relief: M. Dierig, Centrale Montemartini 2, BY-NC-SA; Seneca:  Get directly down, Bust of Lucius Annaeus Seneca, Museo Archeologico Nazionale Napoli, BY, https://flic.kr/p/cYSkd; Pastell von Olympe de Gouges: Alexander Kucharski (1741-1819), Porträt of Olymp de Gouges (1748-1793), BY-SA, https://commons.wikimedia.org/w/index.php?curid=74326258; Freud-Zeichnung: Raúl SMJ, Sigmund Freud; BY, https://flic.kr/p/b4g6kp; Frau im Spiegel: Alexander Russe, Spiegel, BY-NC-ND, https://flic.kr/p/256DbYL; Roboter: Jeena Paradies, Robot, BY, https://flic.kr/p/Yp7X45; Elefant: Jon Mountjoy, Elephant, BY, https://flic.kr/p/8V3PGb; Novissima addita: Siehe dort; Menschenmenge: Nick Miller, Crowd, BY-NC-ND, https://flic.kr/p/3Wmme; Bilder zu Novissima addita: siehe bei den Beiträgen

Tempora mutantur...

Cerae: varia memorabilia paucis verbis perscripta

Imaginista

Die Welt im Wandel – auf Latein

Urheberrechte

Creative Commons – M. Dierig – einige Rechte vorbehalten – vgl. Impressum