Audiatur et altera pars.

Haec ratio primo in quaestionibus iudicialibus postulata est iustitiae causa. At non solum in iudiciis, sed ubicumque res confligunt inter se, iustitiam colere oportet. Nulla certe foris pax sine iustitia, domi nulla concordia nisi cum aequitate.

Confer haec Senecae:

„Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.“

– Sen. Med. 199–200 (i.e.: aus Senecas Tragödie „Medea“)

Quae res aguntur?

Innumerabilibus in rebus, quid sit iustum, quaerere possumus. Primo exempli gratia animum in iustitiam climaticam intendamus…(mox plus leges).

Imagines / Angaben zu den Bildern:

Black Lives: Tom Hilton, Black Lives Matter, BY, https://commons.wikimedia.org/w/index.php?curid=55414163; ustitia: Markus Daams, Justitia, BY, https://flic.kr/p/geuS5v; Gender Equality: EpicTop10, Gender Equality, BY, https://flic.kr/p/2gvEeed

Quomodo iustitia definiri potest

Iustinianus imperator primo saeculo post Christum natum ea, quae veteres Romani iuris consulti perscripserant, contulit. Primo libro huius corporis iuris Romani legimus:

„Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. 1. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. 2. Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.“ (Digesta 1,1,10)

verba:

iuris consultus:  jemand, der sich in Rechtsangelegenheiten auskennt, Rechtsexperte;  perscribere: aufschreiben; corpus, oris, n: Sammlung von Schriftstücken; opus, eris, n.: suum cuique: jedem das Seine 

Animum intendas in:

Gerundium: voluntas… tribuendi

Antiquissimis temporibus

Antiquissimis temporibus longe prius quam scriptores antiqui doctrinas, quomodo iustitia definienda esset, perscripserunt vel exempla iuste agendi litteris mandaverunt, de iustitia quaerebatur. Cum poetae carminibus suis de orbe terrarum, de caelo, de omnibus, quae inessent, narrare inciperent, Iustitia iam dea aderat, i.e. Dike ( Δίκη) apud Graecos aut alio nomine apud alias nationes. Et ubicumque mortales usu coniuncti sunt, beneficia mutua deberi una mente consentiunt. Quod quasi fundamentum omnis iuris est. Praeceptum quoddam variis verbis a diversis nationibus expressum est, quae „Regula Aurea“ unumquemque adhortatur, ne quid alteri afferat, quod sibi afferri nolit.

Socrates iuste agere, quod ei simul bene agere visum est, fundamentum vitae beatae putavit. Qua de causa omnes mortales, qui beate vivere cuperent, sua sponte iniuria abstinere intendere ei philosopho persuasum fuit. Iuniuria affici quam  iniuriam facere praestare Plato quoque verbis Socratis allatis affirmavit. Idem porro iuste agi censuit, si sua quisque faceret. Ut et Plato et Socrates, ita Cicero iustitiam virtutem esse putavit, quam habere hominibus, ut in societate bene viverent, necesse esse existimaret. Cui „iustitia“, „sapientia“, „bonum“, „honestum“ quasi varia verba eiusdem rei fuisse videntur.

verba:

litteris mandare: aufschreiben; ubicumque: wo auch immer; usus, us, m.: Umgang miteinander; praeceptum: Vorschrift, Anweisung; afferre: zufügen, antun; sua sponte: aus eigenem Antrieb, von allein; alicui persuasum est + AcI: jmd. ist überzeugt, dass; aliquem aliqua re afficere: jmdm. etw. zufügen; censere + AcI: meinen

Animum intendas in:

alius – alius: Alius aliud facit. Der eine tut dies, der andere das. Nach ne, sin nisi, num: kein ali- bei aliquis… Neutrum Plural wird im Deutschen bei Substantivierungen oft im Singular wiedergegeben: sua: das Seine. Quisque sua facit: Jede(r) macht das Seine/Ihre; Relativische Verschränkung (hier mit AcI): virtutem…, quam habere… necesse esse existimare.

Vide orationem apud TuTuba, qua rem bene explicari existimo.

 

Thomas Hobbes oculos eas in res, quibus et iustitia et bona vita impediretur, vertit, id est primum in condicionem, qua homines de rebus desideratis certare cogerentur, deinde in fidem erga alios deficientem, quod pertineret ad pacem faciendam, tum in gloriae cupiditatem. Cum et societatem hominum bellum omnium contra omnes et hominem homini lupum esse putaret, tum mortales tribus causis motos pacem petere dixit: primum, quia timerent, ne necarentur; deinde quoniam bene vivere vellent, postremo cum se sibi omnia necessaria studio industriaque paraturos esse sperarent.  Ergo Hobbes homines ratione motos iura respicere legibusque oboedire censuit. Hoc loco carptim perpaucos eorum, qui quid iustum esset, disseruerunt, commemoravi. Perfacile plus experiri poteris, si ipse iustitiae doctrinas collectas quaesiveris.

verba:

erga: gegenüber; deficere: fehlen; putare + dopp. Akk.: halten für; carptim: auszugsweise;

Animum intendas in:

Gerundivum statt Gerundium mit Objekt: ad pacem faciendam : übersetze wie ad pacem faciendum

 

Gubernaculum

Quae res aguntur
Ad ceras!